- PROTESTANTES
- PROTESTANTESappellatio est, quae Euangelicistribuitur, eo quod ab illis, quorum tum antesignani Elector Saxoniae, Georgius Brandeburgicus, Ernestus et Franciscus Luneburgici, Philippus Magnanimus Hassiae Landgravius, Anhaldius, aliique Germaniae Principes, in Comitiis Spirensibus, Protestatio ad versus novum decretum, exhibita est, in Religionis negotio, die 19. Aprilis, A. C. 1529. petitumque, ut superioris Conventus decretum sartum tectum conservaretur, et sua cuique religio, iuxta tenorem illius, permitteretur usque ad Concilium. Huic Principum Protestationi, communicatô consiliô, prlmi nominis civitates aliquot sese iunxerunt, Argentina, Noriberga, Ulma, Constantia, Rutelinga, Vuinssemium, Memminga, Lindavia, Campodunum, Hailbrunum, Isna, Wisseburgum, Norlinga, Sangallum. Haec origo nominis Protestantium est, quod non solum in Germania, sed apud exteras quoque gentes pervulgatum est, atque celebre. Sleidan. Commentar. l. 6. Horum confessionem Augustae, cum sociis, Imperatori, obtulit supra memoratus Philippus, A. C. 1530. ea in fundamento dogmata continentem, quae suô aevô in Germania, in Hiberis, in Celtis, in Oriente, in Aegypto, Libya et in medio Mundi, i. e. Asia, ubi tum florentissimae erant Ecclesiae, viguisse, refert Irenaeus, l. 1. c. 2. et 3. l. 3. et 4. Circa A. C. 180. Post bellum dein gravissimum in Germania obortum, captos protestantium Duces, Iohannem Fridericum Electorem Saxon. et Philippum Hassiae Landgravium, A. C. 1547. etc. susum tandem Oeni ponte Carolum V. Imperatorem A. C. 1552. captivi liberati, et Passaviensi pace, Protestantibus libertas religionis con essa est, A. C. 1555. quod pace Monasteriensi A. C. 1649. sollemniter confirmatum. Plura in hancrem, vide apud Sleidan. Comment. Thuan. m Histor. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.